- SACRA
- I.SACRACryphia, seu Opertanea, apud Petronium ubi alii crypta legunt, dicebantur Veter bus illa, ad quarum inspectionem, non nisi post variorum annorum moram et per difficiles plurimarum ceremoniarum ambages, homines admittebantur. Qualia erant Eleusinla, Mitriaca, Cotyttia Samothracia et alia id genns: in quibus ἐποττεύσεις et ostensiones prae cipue locum habebant. Secreta quoque vocat idem Petronius et nocturnas religiones: Petoque et oro, ne nocturnas religiones iocum risumque faciatis, neve traducere velitis tot annorum secrata, quae mille vix homines nôrunt. Sacra operta val. Flaccus, ubi de Samothraciis sacris loquitur, l. 2. v. 439.Hactenus in populos vates Samothraca, DeûmqueMysta vale, sacrisque metum servemus opertis.Occulta Tibull. l. 1. Eleg. 7. v. 58.------ et occultis conscia cista sacris.Ipsa vero vox Cryphia, in veter. Inscr. occurrit, OSTENDERUNT. CRYPHIOS. etc. Vide quae de Silentio in sacris infra dicemus, ubi inter alia et religionem Christianam κρύφιον δόγμα Gentilibus dictam esse videbitur, ut et quae retro dicta, in voce Mysterium.II.SACRAapud Augustin. adv. Donatistas c. 31. Illi multorum Imperatorum Sacras; nos sola portamus Euangelia: Epistola est seu Diploma Principis; Graecis recentioribus quoque Σάκρα. Hinc Θεῖαι Σάκραι, in Chronico Alexandr. p. 772. quae Θεῖον γράμμα, in Concilio Ephesino part. I. Quâ notione vox saepius occurrit in Conciliis, et apud Scriptores medii aevi, ut videre est, apud Meursium in Glossario et Fabrottum ad Cedrenum. Adde Cl. Iuretum Miscell. ad Symmach. l. 7. Ep. 59. et 94. et Suicerum in Thesaurovoce Σάκρα.III.SACRAapud Romanos publica erant, et privata. Illa quidem, ut ait Festus, quae (noctu plerumque vel primâ luce, ut supra vidimus, verbo Evigilare) publicô sumptu, pro Populo fiebant: quaeque pro montibus, pagis, curiis, sacellis: Ista vero, quae pro singulis hominibus, familiis gentibusque. Idem alibi, Quod, inquit privatae suae Religionis causâ Deo dedicârunt, id Pontifices Romani non existimant sacrum: at si qua privata sacra suscepta sunt, quae ex instituto Pontificumstatô die, aut certô locô, facienda sint, ea sacra appellari, tamquam sacrificium. Ille locus, ubi illa sacra, facienda sunt, vix videtur sacer esse. De iisdem sacris Macrob. Saturnal. l. 1. c. 16. Sunt praeterea feriae propriae familiarum, ut Claudiae familiae, ut Aemiliae, sive Iuliae, sive Corneliae: et si quas faeias proprias quaeque familia, ex usu domesticae celebritatis, observat, sunt singulorum, ut natalium fulgurumque susceptiones: item funerum atque expiationum. Erant autem haec Sacra propria eorum Deorum, quos Penates, itemque Lares nominabant: et quia gentis alicuius propria certis ritibus et ceremoniis colebantur, dicebantur Gentilia, de quibus Lex XII. Tabb. Sacra privata perpetuo manento: cuius sententiam eam vult esse Cicer. de Legg. l. 2. ut quae Sacra gens aliqua, sive patricia sive plebeia sit, ascivisset, ea deinceps ab iis, qui eiusdem stirpis futuri essênt, colerentur et conservarentur. Unde etiam illud institutum constat, ut et mulieres in virorum et adoptati in Parentum et heredes in desunctorum sacra transirent: qua de re prolixe Hotomannus. Similiter apud Athenienses publica erant Sacra et privata: illa Δημοτελῆ Demostheni dicta contra Neaeram, quibus cum non omnes interesse permitterentur, peregrinis tamen et supplicibus datum est, ex Lege. Erant nempe, in quibus sacra fiebant publicis totius Civitatis impensis, ut optime explicat Hesychius; quemadmodum τὰ δημοτικὰ erant, in quibus sacra unius tantum Atheniensium Demi impensis fiebant: praeter quae et ὀργεωνικὰ et Γενικὰ de quibus Harpocration. An vero sirempse lege ius esset peregrinis et servis, tria posteriora Templorum genera ingredi, sicut iis permissum erat εἰς τὰ Δημοτελῆ εἰςιέναι, compertum non est. Vide Sam. Petitum Comm. in LL. Atticas l. 1. tit. 1. totô, ubi de Deorum cultu, sacris aedibus etc. et tit. 2. ubi de Sacrorum ministris: uti de verbis, quibus incipiebant claudebantque sua Sacra, supra aliquid voce Missa. At Sacris, apud Gentiles, exesse iubebantur olim, qui sibi alicuius sceleris essent conscii. Unde in sacris Eleusiniis clamabat sacer Praeco, ἑκὰς, ἑκὰς ὅςτις ἀλιτρὸς, procul este profani; vel, ut ait Lamprid. in Alex. Seu. c. 18. Nemoingrediatur, nisi qui se innocentem novit. Imo et in aliis sacris idem factum, quod sic eleganter a Gratio describitur in Cyneget. v. 446.------ ipse manu ramum pallente Sacerdos,Termiteum quatiens, procul hinc extorribus ireEdico, praesente Deô, praesentibus aris,Queis scelus aut manibus sumptum, aut in pectore motum est,Inclamat, cecidêre animis trepidantia membra.Atque haec prioribus temporibus erat τῆς προῤῥήςεως formula. Postea fuit alia: Nam tria nominatim hominum genera arcebantur, Athei, Christiani, Epicurei, ut supra visum, voce Prorrhesis. Maximâ enim castimonia Sacra tractanda esse, et illi agnoverunt, ut diximus supra, in Castu, item voce Lotio, ac inprimis Mysterium: ubi, inter alios ritus, Confessionem peccatorum, humi cubitionem, abstinentiam a certis cibis, ςκληραγωγίαν, multaque instituta rigidissime observata; vestem, quin etiam ac comae compositionem peculiarem requisitam fuisse, vidimus; item infra ubi de Secubitu sacrorum causâ. Vide quoque Victima, ubi alia iterum προῤῥήςεως formula. Neque vero caste, sed et summâ religione atque εὐλαβεία cautissimâ in animo esse continenda nec sine magno peccandi metu vulganda, sua sacra existimabant iidem. Quod de mysteriis inprimis, non sine honore atque reverentia attonita spectari solitis, notat Plut. de signi progressus in Philosophia, ubi τοῖς εντὸς γενομένοις tribuit ςιωπὴν καὶ θάμβος, silentium ac stuporem. Imo generaliter in omnibus Sacris metus aliquis et pavida observatio. Unde iubebantur εὐφημεῖν, nec solum favere linguis; sed mentem ipsam tacitam custodire. Quintilianus Declam. In templo vero, in quo verbis parcimus, in quo animos componimus, in quo etiam tacitam mentem nostram custodimus, pulsare, velut in solitudine, velut in secreto quodam, non est ferendum. Ita profecto Sophocles, Oedipode Coloneo,------ προςέβα γὰρ οὐ ---κ᾿ ἂν ποτ᾿ ἀςτιβὲς ἂλσος ἐςΤᾶνδ᾿ ἀμαιμακέταν κορᾶν,ἅ; τρέμομεν λέγειν,καὶ παραμειβόμεςθ᾿ ἀδέρκτωςἀφώνως ἀλόγως, τὸ τᾶςεὐφήμου ςτόμα φροντίδοςἱέντες.Ubi Chorus. ostendit tremorem suum et pavidam religionem, quâ corripiebatur, quum Furiarum praetergrederetur aedem aitque transire se absque murmuratione ulla, et quam maximo fieri poterat silentio, solum εὐφήμου φροντίδος ςτόμα ἱέντα, i. e. in mente sua bona verba trepide religiose versantem, ac mentem ipsam comprimentem, Des. Heraldus ad Arnobium l. 5. p. 221,
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.